TEXTOS SACROS

NA HISTÓRIA DA MÚSICA

KYRIE ELEYSON

Ordinário da Missa

Kyrie eleyson.
Kyrie eleyson.

Christe eleyson.
Christe eleyson.

Kyrie eleyson.
Kyrie eleyson.

GLÓRIA

Ordinário da Missa

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te, benedicimus te,
adoramus te, glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.

Quoniam tu solus sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus altissimus, Jesus Christe,
cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.

Amen.

CREDO

Ordinário da Missa

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Mariae Virgine:
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis:
sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et ressurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos:
Cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum,
et vivificantem:
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur,
et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto ressurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi.

Amen.

SANCTUS

Ordinário da Missa

Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

PATER NOSTER

Ordinário da Missa

Pater noster qui es in caelis,
santificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua,
sicut in caelo et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
et ne nos inducas in tentationem
sed libera nos a malo.

AGNUS DEI

Ordinário da Missa

Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
dona nobis pace.

REQUIEM AETERNAM (INTROITUS)

Intróito da Missa de Requiem

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem :
exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.

ET LUX PERPETUA

Gradual da Missa de Requiem

Requiem aeternam dona eis,
Domine, et lux perpetua luceat eis.
In memoria aeterna erit justus
ab auditione mala, non timebit.

DIES IRAE

Sequência da Missa de Requiem

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid later, apparebit:
nil inultum remanebit.

QUID SUM MISER

Da sequência da Missa de Requiem

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securas?

Recordare, pie Jesu,
quod sum causa tuae vitae:
ne me perdas illa die.

Oro supplex et acclinis,
cor contritu quasi cinis:
gere curam mei finis.

REX TREMENDAE

Missa de Requiem

Rex tremendae majestatis
qui salvando salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae vitae:
ne me perdas illa die.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis:
Voca me
de profundo lacu.

Libera me de ore leonis,
ne cadam in obscurum,
ne absorbeat tartarus.

QUAERENS

Missa de Requiem

Quaerens me, sedisti lassus:
redemisti cracem passus:
tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus,
culpa rubet vultus meus,
supplicanti parce, Deus.

Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Inter oves locum praestra,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

LACRYMOSA

Da Missa de Requiem

Lacrymosa dies illa
qua resurget ex favílla
judicandus homo reus.

Huic ergo parce, Deus,
Pie Jesu, Domine, dona eis requiem.
Amen.

OFFERTORIUM (DOMINE JESU CHRISTE)

Ofertório da Missa de Requiem

Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum
de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas.

Et sanctus Michael repraesentet
eas im lucem sanctam:
quam olim Abrahae promisisti,
Domini Jesus Christe:
Amen.

OFFERTORIUM II (HOSTIAS)

Ofertório da Missa de Requiem

Hostias et preces tibi, Domine,
laudis offerimus:
suscipe pro animabus illis,
quarum hodie emmoriam facimus.

COMMUNIO (LUX AETERNA LUCEAT EIS)

Comunão da Missa de Requiem

Lux aeterna luceat eis, Domine:
cum Sanctis tuis in aeternum: quia pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetaue luceat eis.

IN PARADISUM

Da Missa de Requiem

In paradisum deducant angeli;
in tuo advento suscipiant te martyres
et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem.

Choras angelorum suscipiat
et cum Lazaro, quondam paupere,
aeternam habeas requiem.

ALMA REDEMPTORIS MATER

Antífona a Nossa Senhora

Alma Redemptoris Mater,
quae pervia coeli porta manes,

Et stella maris, sucurre cadenti
surgere qui curat populo:

Tu quae genuisti, natura mirante,
tuum sanctum Genitorem:

Virgo prius a posterius,
Gabrielis ab ore sumens illud:
Ave, peccatorum miserere.

AVE MARIA

Antífona a Nossa Senhora (Lc. 1, 28)

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum:
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui.

Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

AVE MARIS STELLA

Vésperas da Bem-aventurada Virgem Maria

Ave maris stella,
Dei Mater alma,
atque semper Virgo,
felix caeli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore.
Funda nos in pace,
mutans Hevae nomen.
Solve vincla reis.
Profer lumen caecis.
Mala nostra pelle.
Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces,
qui pro nobis natus,
tulit esse tuus.
Virgo singularis.
Inter omnes mitis.
nos culpis solutos.
Mites fac et castos.
Vitam praesta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum,
semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
tribus honor unus.
Amen.

BEATA VISCERA

Antífona de Comunhão, a Nossa Senhora

Beata viscera Mariae Virginis,
quae portaverunt aeterni Patris Filium.

(Alleluia)

MONSTRA TE ESSE MATREM

A Nossa Senhora

Monstra te esse matrem:
sumat per te preces
qui, pro nobis natus,
tulit esse tuus.

INVIOLATA

A Nossa Senhora

Inviolata, integra et casta es Maria:
Quae es effecta fulgida coeli porta.
O Mater alma Christi carissima.
Suscipe pia laudum praeconia.
Te nunc flagitant devota corda et ora:
Nostra ut pura pectora sim et corpora.
Tua per precata duldsona:
Nobis concedas veniam per saecula.
O benigna! O Regina! O Maria!
Quae sola inviolata permansisti.

REGINA CAELI

Antífona pascal a Nossa Senhora

Regina caeli, laetare, alleluia,
quia quem meruisti portare, alleluia,
ressurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.

SALVE REGINA

Antífona a Nossa Senhora

Salve, Regina, mater misericordiae,
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos
ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exilium ostende.
O clemens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.

TOTA PULCHRA ES

Tota pulchra es, Maria
et macula originalis non est in te.

Tu gloria Jerusalem.
Tu laetitia Israel.

Tu honorificentia populi nostri.
Tu advocata peccatorum.

O Maria Virgo prudentissima.
Mater clementissima ora pro nobis
ad Dominum Jesus Christum.

STABAT MATER

Sequência de Nossa Senhora das Dores

Stabat mater dolorosa
juxta crucem lacrymosa,
dum pendebat filius.

Cujus animam gementem,
contristatam et dolentem,
pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater unigeniti!

Quae moerebat et dolebat,
et tremebat, cum videbat,
nati poenas inclyti.

Quis est homo, qui non fleret,
Christi matrem si videret
in tanto supplicio?

Quis non posset contristari,
piam matrem contemplari
dolentem cum filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Jesum in tormentis
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.

Eia, mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum, lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas,
crucifixi flge plagas,
cordi meo valide.

Tui nati vulnerati
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.

Fac me vere tecum flere,
crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Juxta crucem tecum stare
te libenter sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
mini jam non sis amara,
fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem
et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
fac me cruce inebiari,
et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus,
per te, Virgo, sim defensus,
in die judiai.

Christe, cum sit hinc exire,
da per matrem me venire
ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur,
fac, ut animae donetur
Paradisi gloria.
Amen.

SUB TUUM PRAESIDIUM

Antífona a Nossa Senhora

Sub tuum praesidium contugimus,
sancta Dei Genitrix:
nostras deprecationes ne despidas
in necessitatibus:
sed a periculis cunctis
libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.

O GLORIOSA DOMINA

O gloriosa Domina,
excelsa super sidera,
qui te cravit provide
laetisti sacro ubere.

VIRGA JESSE

Verso aleluiático do Comum da Virgem Maria

Virga Jesse floruit;
Virgo Deum et hominem genuit;
pacem Deus reddidit,
in se reconcilians ima summis.

Alleluia.

ADORO TE DEVOTE

Hino ao Santíssimo Sacramento

Adoro te devote,
latens Deitas,
quae sub figuris
vere latitas:

tibi se cor meum
totum subjicit,
quia te contemplans
totum deficit.

Visus, tactus,
gustus in te fallitur,
sed auditu solo
tuto creditur;

Credo quidquid
dixit Dei Filius:
nil hoc Verbo
veritatis verius.

AVE VERUM

Sequência do Santíssimo Sacramento

Ave Verum corpus
natum de Maria Virgine.

Vere passum, immolatum
in cruce pro homine.

Cuius latus perforatum
unda fluxit et sanguine.

Esto nobis praegustatum
in mortis examine.

LAUDA SION

Sequência do Santíssimo Sacramento

Lauda Sion Salvatorem,
lauda ducem et pastorem,
in hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude:
quia major omni laude,
nec laudare sufficis,

laudis thema specialis,
panis vivus et vitalis
hodie proponitur.

Quem in sacrae mensae coenae,
turbae fractrum duodenae
datum non ambigitur.

Sit laus plena, sit sonora,
sit jucunda, sit decora
mentis jubilatio.

Dies enim solemnis agitur,
in qua mensae prima recolitur
Hujus institutio.

In hac mensa novi Regis,
novum Pascha novae legis,
phase vetus terminat.

Vetustatem novitas,
umbram fugat veritas,
noctem lux eliminat.

Quod in coena Christus gessit,
faciendum hoc expressit
in sui memoriam.

Docti sacris institutis,
panem, vinum in salutis
consecramus hostiam.

Dogma datur christianis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sanguinem.

Quod non capis, quod non vides,
animosa firmat fides,
Praeter rerum ordinem.

Sub diversis speciebus,
signis tantum, et non rebus,
latent res eximiae.

Caro cibus, sanguis potus:
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.

A sumente non concisus,
non confractus, non divisus:
integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille:
Nec sumptus consumitur.

Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequali,
vitae vel interitus.

Mors est malis, vita bonis:
Vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus.

Fracto demum sacramento,
ne vacille, sed memento
tantum esse sub fragmento,

Quantum tot tegitur.
Nulla rei fit scissura:
Signi tantum fit fractura,
qua nec status, nec statura
signati minuitur.

Ecce Panis Angelorum,
factus cibus viatorum:
vere panis flliorum,
non mittendus canibus.

In figuris praesignatur,
cuni Isaac immolatur,
Agnus Paschae deputatur,
datur manna patribus.

Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere,
tu nos bona fac videre
in terra viventium.

Tu qui cuncta seis et vales,
qui nos pascis hic mortales:
Tuos ibi commensales,
coheredes et sodales
fac sanctorum civium.
Amen. (Alleluia).

O ESCA VIATORUM

O esca viatorum,
o panis Angelorum,
o mana caelitum:
esurientes ciba
dulcedine non priva
corda quaerentium.

O SACRUM CONVIVIUM

Antífona ao Santíssimo Sacramento

O sacrum convivium
in quo Christus summitur,
recolitur memoria passionis eius,
mens impletur gratia
et futurae gloriae
nobis pgnus datur, alleluia.

TANTUM ERGO

Hino ao Santíssimo Sacramento

Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen.

PANIS ANGELICUS

Panis angelicus
fit panis hominum:
dat panis caelicus
figuris terminum.

O res miserabilis!
Manducat Dominum
pauper, servus et humilis.

CIBAVIT EOS

Cibavit eos, Dominus,
ex adipe frumenti:
et de petra melle saturavit eos.

VERBUM CARO

Verbum caro factum est. Alleluia.
Lumen de aeterno lumine,
repelle mentis tenebras:
Rex bone, Rex amabilis,
dissolve cordis glacim.
Qui Virgine conciperis,
qui nasceris de Virgine:
Tu nostras, Jesu parvule,
Sordes, precamur, ablue.

INTROIBO AD ALTARE DEI

Sumam Christum
qui renovat juventutem.

SICUT NOVELLAE OLIVARUM

Sicut novellae olivarum
Ecclesiae filii sunt
in circuitu mensae Domini.

RORATE CAELI

Advento

Rorate caeli desuper
et nubes pluant justum.

Ne irascaris, Domine,
ne ultra memineris iniquitatis:
Ecce civitas Sancti facta est deserta,
Sion deserta facta est,

Jerusalem desolata est:
Domus sanctificationis tuae
et gloriae tuae,
ubi laudaverunt te patres nostri.

ANGELUS AD PASTORES AIT

Natal

Angelus ad pastores ait:
Annuntio vobis gaudium magnum;
Quia natus est vobis hodie
Salvator mundi.
Alleluia.

HODIE CHRISTUS NATUS

Natal

Hodie Christus natus est,
hodie salvator apparuit.

Hodie in terra canunt angeli,
laetantur archangeli.

Hodie exultant justi dicentes:

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus voluntatis.

Alleluia.

O MAGNUM MYSTERIUM

Natal

O magnum mysterium
et admirabile sacramentum,
ut animalia viderent Dominum
natum jacentem in praesepio.

Beata Virgo, cuius viscera
meruerunt portare Dominum Christum.

Alleluia.

OMNES DE SABA VENIENT

Omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.

Alleluia.

Reges Tharsis et insulae
munera offerent:
reges Arabum et Saba
dona adducent.

Alleluia.

PUER NATUS

Puer natus in Bethlehem
unde gaudet Jerusalem!

Assumpsit carnem Filius
Dei Patris Altissimus.

In cordis jubilo
Christum natum adoremus
cum novo cantico.
Alleluia.

QUEM VIDISTIS PASTORES

Quem vidistis, pastores?
dicite:
annunciate nobis
in terra quis apparuit?

Natum vidimus
et choros Angelorum
colaudantes Dominum.

Alleluia.

REGES THARSIS

Reges Tharsis et insulae
munera offerent;

Reges Arabum et Saba
dona adducent:

Et adorabunt Eum
omnes reges terrae
omnes gentes servient Ei.

VENITE, GENTES

Venite, gentes, et adorate Dominum,
quia hodie lux magna descendit super terram.

ADESTE FIDELES

Adeste fideles, laeti triumphantes:
venite, venite in Bethlehem:
Natum videte Regem Angelorum:
Venite adoremus Dominum.

PRAEPARATE CORDA

Praeparate corda vestra Domino,
et servite Illi soli
et liberabit vos
de manibus inimicorum vestrorum.

Convertimini ad Eum
in toto corde vestro,
et liberabit vos
de manibus inimicorum vestrorum.

HOSANNA FILIO DAVID

Hosanna Filio David:
Benedictus qui venit
in nomine Domini.
Rex Israel:
Hosanna in excelsis.

CHRISTUS FACTUS EST

Christus factus est pro nobis
obediens usque mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum
et dedit illi nomen,quod est super omne nomen.

IN MONTE OLIVETI

In monte Oliveti
oravit ad Patrem:
Pater: si fieri potest,
transeat a me calix iste.

Spiritus quidem promptus est,
caro autem infirma:
fiat voluntas tua.

TRISTIS EST ANIMA MEA

Tristis est anima mea
usque ad mortem:
sustinete hic, et vigilate mecum:
nunc videbitis turbam,
quae circum dabit me
vos fugam capietis,
et ego vadam immolari pro vobis.

ADORAMUS TE CHRISTE

Adoramus te Christe
et benedicimus tibi
quia per Sanctam Crucem tuam
redemisti mundum.

CRUCEM TUAM ADORAMUS

Crucem tuam adoramus, Domine:
sanctam ressurrectionem tuam
laudamus et glorificamus:
ecce enim propter lignum
venit gaudium in universo mundo.

CRUX FIDELIS

Crux fidelis
inter omnes
arbor nobilis:
nulla silva tallem profert
fronde, flore, germine:
dulce lignum, dulces clavos,
dulce pondus sustinet.

VERE LANGORES NOSTROS

Vere langores nostros ipse tullit,
et dolores nostros ipse portavit.

TENEBRAE FACTAE SUNT

Tenebrae factae sunt
dum crucifixissent
Jesum Jadaei:

et circa horam nonam
clamavit Jesus voce magna:
Deus meus,
ut quid me dereliquisti?

O VOS OMNES

O vos omnes
qui transitis per viam
attendite et videte
si est dolor sicut dolor meus.

POPULE MEUS

Popule meus
quid feci tibi?
Aut in quo contristavit?
Responde mihi.

Quia eduxi te de terra Aegypti:
parasti crucem Salvatori tuo.

Agios, o Theos.
Sanctus Deus.
Agios ischyros.
Sanctus fortis.
Agios athanatos,
eleyson imas.
Sanctus immostalis,
miserere nobis.

HAEC DIES

Haec Dies,
quam fecit Dominum:
exsutemus et latemur in ea.

Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia eius.

Alleluia.

PASCHA NOSTRUM

Pascha nostrum:
immolatus et Christus.
Alleluia.
Itaque epulemur
in azymis sinceritatis et veritatis.
Aleluia.

VENI CREATOR SPIRITUS

Hino de Pentecostes

Veni Creator Spiritus,
mentes tuorum visita:
imple superna gratia
quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi domum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Dexterae digitus divinae,
Tu rite promissum Patris
Sermone dilans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repelias longius,
Pacemque dones protinus:
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Tequ’ utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Gloria Patri Domino,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

MARIA VIRGO

Maria Virgo,
semper laetare,
que meruisti
Christum portare,
caeli et terrae Conditorem.

Quia de tuo utero protulisti
mundi Salvatorem.
Alleluia.

VENI SANCTE SPIRITUS

Sequência de Pentecostes

Veni Sancte Spiritus
et emitte caelitus
lucis tuae radium.

Veni pater pauperum,
veni dator munerum,
veni lumen cordium.

Consolator optime,
dulcis hospes animae,
dulce refrigerium.

VICTIMAE PASCHALI LAUDES

Sequência de Páscoa

Victimae paschali laudes
immolent christiani.
Agnus redemit oves:
Christus inocens Patri
reconciliavit peccatores.

Mors et vita duelo
conflixere mirando:
Dux vitae mortuus,
regnavit vivus.

Dic nobis Maria,
quid vidisti in via?
Sepulcrum Christi viventis
et gloriam vidi ressurgentis:

Angelicos testes, sudarium et vestes.
Surrexit Christus spes mea:
Pracedet suos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexisse a mortuis vere:
Tu nobis, victor Rex, miserere.
Amen. Alleluia.

LOCUS ISTE

Dedicação de uma igreja (Cf. Esd 8, 21.24)

Locus iste a Deo factus est,
inaestimabile sacramentum,
irreprehensibilis est.

Christe, Redemptor omnium,
quem lucis ante originem,
parem paternae gloriae

Pater supremus editit.
Memento rerum Conditor,
nostri quod olim corporis,
sacrata ab alvo Virginis
nascendo, formam sumpseris.

Jesu, tibi sit gloria,
qui natus est de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.
Amen.

PULCHRA EST

Pulchra es, amica mea,
suavis et decora filia Jerusalem.

Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Jerusalém,
terribilis ut castrorum
acies ordinata.

Averte oculos tuos a me quia ipsi
me a volare facerunt.

DA PACEM DOMINE

Da pacem, Domine,
in diebus nostris:
quia non est alius
qui pugnet pro nobis
nisi Tu, Deus noster.

DIXIT DOMINUS

Salmo 109

Dixit Dominus Domino meo:
sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae emittet
Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum
ex utero ante luciferum genuite.

luravit Dominus,
et non paenitebit eum:
secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges.

ludicabit in nationibus, implebit ruinas:
conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet
Propter ea exaltabit caput.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum.
Amen.

LAUDATE PUERI DOMINUM

Salmo 112

Laudate pueri Dominum:
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum,
ex hoc nunc, et usque in saeculum.

A solis ortu usque ad ocassum,
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
et super caelos gloria eius.

Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat,
et humilia respicit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem,
et de stercore erigens pauperem:

Ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.

LAETATUS SUM

Salmo 121

Laetatus sum in eo,
quod dixerunt mihi:
in domum Domini laetantes ibimus.
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quae aedificatur est ut civitas:
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel ad confidentum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in iudicium,
sedes domus David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:
securi sint diligentes te.

Fiat pax in muris tuis:
et securitas in turribus tuis.

LAUDA JERUSALEM

Salmo 147

Lauda Jerusalem Dominum:
lauda Deum tuum Sion.

Quonian confortavit seras portarum tuarum:
benedixit filiis tuis hi te.

Qui posuit fines tos pacem:
et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terrae:
velociter currit sermo eius.

Qui dat nivem sicut lanam:
nebulam sicut cinerem spargit.

Mittit crystallum suam sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea:
flabit spiritus eius, et fluent aquae.

Qui annuntiant verbum suum Jacob:
iustitias et iudicia sua Israel.

Non fecit taliter omni nationi:
et iudicia sua non manifestavit eis.

BENEDICTUS

Cântico evangélico de Lucas 1, 68-79

Benedictus Dominus, Deus Israel:
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
Et erexit cornu salutis nobis:
in domo David pueri sui.

Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius:

Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti:

Iusirandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis:
Ut sine timore,
de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi:
In sanctitate et iustitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.

Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini, parare vias eius:
Ad dandam scientiam salutis plebi eius:
in remissionem peccatorum eorum:

Per viscera misericordiae Dei nostri:
in quibus visitavit nos, Oriens ex alto:
Illuminare his qui in tenebris,
et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

MAGNIFICAT

Cântico evangélico de Lucas 1, 46-55

Magnificat anima mea Dominum
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo
quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen eius.

Et misericordia eius a progenie
in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in bracho suo:
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiae suae
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et eius in saecula.

UT QUEANT LAXIS

Hino a São João

Ut queant laxis,
resonare fibris,
mira gestuorum
famuli tuorum,
solve polluti,
labii reatum,
Sancte Johannes.

Ille promissi
dubius superni,
perdidit promptae
modulos loquelae:
sed reformasti
genitus peremptae
organa vocis.

CANTANTIBUS ORGANIS

Hino a Santa Cecília

Caecilia Domino Deo
cantabat dicens:
Fiat cor meum immaculatum
ut non confundar.

TE DEUM LAUDAMUS

Hino

Te Deum laudamus,
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli,
tibi caeli et universae potestates,
tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra
majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te Prophetarum laudabilis numeras,
te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensae majestatis;
venerandum tuum veram et unicum Filium;
sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe!

Tu Patris sempiternus es Filius,
Tu ad liberandum suscepturas hominem
non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes
in gloria Patris.
Judex crederis esse venturas.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine
et benedic hereditati tuae.
Et rege eos et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum
in saeculum et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri!

Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quaemadmodum speravimus in te.
In te, domine, speravi: non confundar in aeternum.
Tu Patris sempiternus et Filius…

Colectânea em construção por António José Ferreira

Santa Cecília, Escola de Florença, séc. XVII

21 de Agosto de 2005

Partilhe
Share on facebook
Facebook